Monday, July 31, 2006

Murem Ridiculum II

Alterum murem ridiculum inveni. Audivi eos quibus salus ubique in aeternum intersit commandasse quod omnes liberos quales sub pedibus (apud anglicum modum) quinque sellis in talibus ad infantes salvandas sedere itinerantes raeda debeant. Qua lege liberi usque ad duovigintos annos patiantur, qua lege eadem monstratur pavor nostrae aetatis et nostorum parentium ne aliquae mala accident liberis. Heri rectrix piscinae cuiusdam coloniae quam fratres nostri gerunt questa adolescentes quos ad piscinae custodes adhibent adolesse in mundo ubi omnes participes lauros recipiant, qua in errorem inducente omnes omnia aequo modo recipere debeant. Orbis non omnimodo salvus nec omnimodo salvus fit!

Saturday, July 29, 2006

Murem Ridiculum I

Murem ridiculum inveni. Ab iis qui gerunt Civitates Foederatae Mexicanorum constituit ut vota absenticia cuiusque civis in CSAS colligere conetur; sed necesse erat cuique civi non solum mittere sua vota summo pretio ad litteras mittendas sed etiam revelare suos sedes habitandi. Primum erat pretiosum, secundum periculosum. Etiamsi civis iure munere fungatur, fortasse aliae res non faciat. Itaque haud multa vota collecta sunt.

Thursday, July 27, 2006

Aestus

Quam crassum caelum quod ratus sum fugisse! Cum aestus a Franciscopoli nuper latus sit, sed his in mentibus manent. Summi aestus supererant, sed hoc multi irascentur, multi severis verbis dicunt, pauci crimina faciunt. Plantae satae ac madefactae moriuntur. In meis sedibus officii, quae a terga aedificii iacent, totum diem sine machina ventifaciente laboro. In coloniis quae frater mecum est parum umbellarum ad modum Romanum utendum. Sed canes summo modo patiuntur. Meus canis Inflatulus, parvus albus pilosus, inflat.

Monday, July 24, 2006

Proemium ad Conventiculum

Leoni suo M. Antonius Agricola s. d.

Ut tibi, domine, multis annis lapsis ab animo meo haud procul etiamsi divisus terra marique, lingua communi non umquam vulgari coniuncti, haec verba non nulla quo facilius convenientia diutius omissa incenseretur scripserim constitui quianam ego etiamnunc nave aeria frequentissima plena mobilibus vulgaribus infante qui flebit a conventiculo sic nuncupato gesto civitate in Kentuckia ad Latinitatem alendam et educandum revenio Franciscopolim unde raeda quo Tahoniensem ad lacum ubi fratri mecum negotium nuper emptum ascendam.

Cum discipulus diploma magistrale ob studia classica sisyphico studio ab Universitate Colorata Lithopolitana peterem, professor quidam dixit mihi moroso quia non potero oneratus indicibus librorum legendorum et officio haud scio an perstudiore Romam ut aliquos menses Reginaldo illi incumbere, contingere ut aliud tempus ad hominum similium mei animos de rebus nostrae aetatis Latine recteque alloquendos exstaret ubi nec tempus durandi nec spatium itineris faciundi obstaret.

His dictis auditis consideratis, praetermitto quomodo diploma acciperem, in Californiam civitate illa relicta invenirem, Toronti oriatiunculam de Pyrrho rege Epirotum ac Tarento habuerem, munus novum in negotio meo et fraterno inciperem.

Omnibus sed factis, tandem a statiuncula in oppido Truccia, cui nomen ex aboriginum vicinorum lingua ortum, tramine cum matre, itinerans ad aliter finiendum, Sicagum, cuius caelum caepis incultis aetate praeterita inquinatum, per civitates primo Nivatam, sterilem et partim immemor legum Augustanarum partim permemor earundum, deinde per Coloratam cuius iure ego civis semel mutatus, numquam animo, tandem per multas alias quarum vel nihil videre possem vel quae mea haud magis interessent, iter feci.

Cum nave aeria multo minore quam ubi sedebam scribens iactata nubium motu in Kentuckiam pervenissem et vehiculum conducticium caelicolum portu me Universitate in Kentuckiana Lexingtoniense vectus esset, accidit ut conductor falsum esset quousque eum vehi rogasset; nam hoc in campo sita sunt duo auxilia gemina solum nominee; qua re mihi onerato impedimentis iter haud longum ambulandum ad aedificium ubi rectores conventiculi censum haberet inveniendum. Sed actuarius, qui sine dubio hieme universitate in ipsa studeam quibusdam studiis, cum cubiculum petivi dixit hoc deversorium egere vacuis ob aedificatus aestivos universitatis qua ratione necesse mihi petere sub iove minanti longiquum litus ubi aliud in turre sepositum. In scrinio longiquiore utriusque turris nomine Blandings tabulas retuli, actuaria adiuvante, deinde ascendi in tabulatum sextum ubi cubiculum discipulorum nudatum praeter gemina cubicula dormiendi, scrinia, locula recepta inveni.

Et imbre assiduo et caelo procelloso et tonitu ingenti ego Aeneas terrenus nesciens quomodo aedificium ubi praeconventiculana cena sita esset nec audens legere chartam meam universitatis quam saepe vellem ne fieret nullo modo utilis madefacta aliquantum in tristitiam et iram non nata ratione intrabam. Sed tandem praetermissus aedificium quaesitum attigi cognovique plenum luminibus hominibusque loquentes cum Anglice tum Latine circa tabulam ubi sint quaevis ciborum genera quos magno studio ego non esus nisi duo nucum sacculos e matitutina consumpsi.

Quamquam haec scripta videntur vixdum proemium de septimania illius conventiculi descripta, res negatiosae prohibet quominus nimis verborum inscribam, qua re iubeo te salvare omnibus cum fratribus suis discipulisque et tironibus et veteranis gregorianis. Vale!